Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 27: Versus 3

Ipse aedificavit portam,etc. Quae in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebraeos et ab eis porta Joathamquia ipse aedificavit eamusque hodie nuncupatur.Ophel.Turris erat non longe a templo, mirae altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michaea scriptum est:Et turris gregis nebulosa filiae SionMich. 4, 8: In Hebraeo habetur,turris Ophel.Turris Ophel eminentiam Scripturae significat, quae in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiae magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde:Posuit tenebras latibulum suumPsal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur:Magnus Dominus et laudabilis nimisIbid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus:Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae,etc.Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suae incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait:Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabiturJoan. 10.. Haec porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait:Excelsus super omnes gentes DominusPsal. 112., etc.
(* Traductions européennes)